- OTIUM
- OTIUMinter Gentilium Numina, sub Quietis et Vacunae nominibus, quae vide, ut et supra Dii, item Labor, et Otia.Addo, τῆς Α᾿ργίας Legem, de otiosis morte multandis, ex Aegypto a Solone advectam, tradere Herodotum l. 2. c. 175. ubi Amasin constituisse, ut quisquis Aegyptiorum quotannis Nomarchae iustum vitae suae rationem non demonstrâsset, morte mulctaretur, refert. At Solon leges Atheniensibus promulgavit, antequam in Aegypto regnaret Amasis: neque Solon, sed Draco, Statuit mortem esse otii poenam, Plut. Solone: quamvis neque de poena ista satis conveniat. Iuxta Diaconem, Oti poenam infamiam: iuxta Solonem eius tertio reum infamem esse, apud Pollucem exstat l. 8. c. 6. Lysias Draconem legem scripsisse: Ο῾ ἀργὸς ὑπεύδυνος ἔςτω παντὶ τῷ βουλομένῳ γράφεςθαι, Otiosi nomen deferre cuivis liceat, ait, contra Nic. Solon itaque non legis auctor fuit, sed Areopagitis negotium dedit, ut viderent, unde quisque viveret, et in Otiosos animadverterent, Plut, ibid. Sed et Theophrastus tradidit, Pisistratum τῆς Α᾿ργίας legem tulisse, quâ et agrum cultiorem et urbem infrequentiorem redderet, Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.